Playlisty Pokec
Reklama

Licet Eger cum egrotis - text

Licet Eger cum egrotis
et ignotus cum ignotis
fungar tamen vice cotis
ius usurpans sacerdotis
flete syon filie
presides ecclesie
imitantur hodie
christum a remotis
Si privata degens vita
vel sacerdos vel levita
sibi dare vult petita
ac incedit via trita
previa fit pactio
symonis officio
cui succedit datio
et sic fit iezita
Iacet ordo clericalis
in respectu laicalis
sponsa christi fit mercalis
generosa generalis
veneunt altaria
venit eucharistia
cum sit nugatoria
gratia venalis
Donum dei non donatur
nisi gratis conferatur
quod qui vendit vel mercatur
lepra syri vulneratur
quem sic ambit ambitus
ydolorum servitus
templo sancti spiritus
non compaginatur
Si quis tenet hunc tenorem
frustra dicit se pastorem
nec se regit ut rectorem
rerum mersus in ardorem
hec est enim alia
sanguisuge filia
quam venalis curia
duxit in uxorem
In diebus iuventutis
timet annum senectutis
ne fortuna destitutis
desit ei splendor cutis
et dum querit medium
vergit in contrarium
fallit enim vitium
spetiem virtutis
Ut iam loquar inamenum
sanctum crisma datur venum
iuvenatur corda senum
nec refrenant motus renum
senes et decrepiti
quasi modo geniti
nectaris illiciti
hauriunt venenum
Ergo nemo vivit purus
castitatis perit murus
commendatur epycurus
nec spectatur moriturus
grata sunt convivia
auro vel pecunia
cuncta facit previa
pontifex futurus

Text pridala IstarLablova

Tento web používá k poskytování služeb, personalizaci reklam a analýze návštěvnosti soubory cookie. Používáním tohoto webu s tím souhlasíte. Další informace.